- LUCILIUS
- I.LUCILIUSBassus, post praefecturam alae, Revennati simul et Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam Praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosâ de fectione ad Vespasianum ultus est. Tac. Hist. l. 2. c. 100. l. 3. c. 12. 36. 40. et l. 4. c. 3.II.LUCILIUSEques Rom, vetus, et venustus poêta, patriâ Auruncanus, unde magnus Auruncae alumnus dicitur Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 165. qui primus Latinorum Satytas scribere aggressus est, s. ut Quintil. l. 10. c. 1. Plin. in praef. Hist. Nat. ad Divum Vesp. aiunt, primus condidit styli nasum. Pacuvio, et Accio florentibus viguisse, docet Velleius l. altero, et Quintil. l. 17. c. 21. Natus est Olymp. 153. ut apud Hier in Chronico est, ex Suet. de. Ill. Gramm. c. 20. Ac ibidem legas Olymp. 169. A. U. C. 651. Neapoli Mortuum A. Aet. 46. ac publico funere elatum. Magnus fuit Magni Pompeii avunculus, uti testatur Porphyrio. Libb. 30. scripsit, de quibus fragmenta quaedam Franc. Douza, Iani fil. cum notis egregiis edidit. Comoedia quoque et hymni aliquot ipsi tribuuntur. Vide Horat. Serm. l. 1. Sat. 10. v. 17. 62. et 75. ubi Graecis intacti carminis auctor dicitur, et quae istic inter pretes annotârunt. Adde Hier in Chr. Voss. et Lil. de poetis. L. Lucilius homo doctus et perurbanus, dicere solebat, ea quae scriberet neque ab indoctis legi velle, neque a doctissimis, quod alteri nihil intelligerent, alteri plus fortasse, quam ipse de se, Cic. l. 2. de Oratore Lucilius Bassus, Iudaeae legatus, A. C. 74. Item miles quidam fortissimus rom. qui cum videret inclinatam aciem Bruti qpud Philippos, obtulit se periculo, ac in medias hostium manus irrupit, ut ipse Bruto tempus ad fugum faceret. Vide infra.III.LUCILIUSItalus, ob Atheismum, quem docuit, Tholosae ad mortem condemnatus, cum iuberetur Deum, Regem et Iustitiam veniam poscere: Respondit, Deum non esse, Regem se numquam offendisse, Iustitiam Diabolo se tradere. Addiditqueve duodecim socios Neapoli exiisse, in universum orbem, doctrinam hanc detestandem disseminaturos. exustus, postquam lingua ipsi exsecta, A. C. 1619. Vide de eo Grammondum Hist. Gall. l. 3. et infra aliquid, in voce Palea.IV.LUCILIUScenturio, cui militaribus facetiis vocabulum cedo alteram indiderant, quia fractâ vite in tergo militis alter am clarâ voce, ac rursus aliam poscebat; a seditiossis legionibus in Pannonia, sub initia Principatûs Tiberii, ob severitatem disciplinae Occisus, Tac. Ann. l. 1. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.